[310] EPISTOLA X.

Doctissimo at Ornatissimo Viro

M. HENRICO GELDORPIO,

Domino suo honorando.

S. P.

Ut de diuturno silentio meo tibi me purgem, Doctissime GELDORPI, neque admodum credo opus est, quod res ipsa satis pro me loquitur, hoc est occupationes & profectiones prope continentes; neque tu pro tuo erga me amore, prope singulari, requiris, qui quantum postremis tuis literis, quas abhinc biduum domum reversus repperi, ostendis, in eam partem id ipse accipis, causamque ut justam agnoscis, qua de re magna tibi habetur a me gratia. Quod scire desideras quid de ENDII consilio mihi videatur: equidem non potest non placere, ut innocentiam suam quis Iudici probet, qui se delatum falso, & per calumniam, asserit, estque ea sola via, qua se non modo crimine, verum etiam suspicione exolvat. Qui quidem contra profugus & contumax esse pergens, tametsi forte culpa vacat, ea tamen sola re, quod in fuga est, & in judicio non apparet, non omnino solutus omni crimine, imo tacite culpam agnosce reputatur. Igitur rectum illud mihi consilium videtur, quod si placet exequi non deerunt qui, quatenus salva fide licebit, omnem operam navabunt, ne quid cui defiat, praeter aequum & bonum. De RICHISSAE marito, ille hic fuit, cum alio, qui maximam natu uxorem habet, commodum Bruxellae me reppererunt, ubi continuo effeci ut absolverentur, sine sumptu & molestia. Quod restat agendum, per nuncium explicabitur. Collocuti de communi dividendo: satis aequos ambos comperi, sed hoc me male habet, haeredibus ONONIS inter ipsos non satis convenire. Tu si mihi tuas partes quas in utroque fundo ab uxore habes, cedere velis: dabo quod justum erit, etiam tuo & uxoris arbitratu, sive argentum petis, sive redditus, sive fundos, qua de re velim quam primum certiorem me facias, nam inde statuam, quid de profectione in Frisiam sum facturus, quod facilius cum alijs tractaturus videor, si id obtineam. Quamquam quod postulo ejusmodi est, ut quod ipsorum nullam in partem interest, mihi commodum, id cum bona gratia, sinant abs se impetrari. Quod quaeris an proximis Paschalibus in Frisiam cogitem: respondebo certiora ubi tuas literas accepero. Novi hic nihil est, epistola dignum, nisi quod Legati de pace ad XXIV. hujus mensis denuo sunt conventuri, quos omnes speramus aliquid boni confecturos. Bene Vale, mi GELDORPI, ac quantum salva fide licet, persuade tibi me tuum uxorisque cognatae meae, esse, cui meis verbis multam dices salutem. Salutant vos uxor, TADAEUS, & LAMBERTUS. Mechliniae IX. Januarij. MDLIX.

Semper tuus

JOACH. HOPPERUS.